1. fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

2. et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

3. et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus judicium jam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

4. si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari

5. et originali mundo non pepercit sed octavum Nœ justitiæ præconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

6. et civitates Sodomorum et Gomorræorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens

7. et justum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit

8. aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos qui diem de die animam justam iniquis operibus cruciabant

9. novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare

10. magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiæ ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes

11. ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores non portant adversum se execrabile judicium

12. hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt

13. percipientes mercedem iniustitiæ voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculæ deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum

14. oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii

15. derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

16. correptionem vero habuit suæ vesaniæ subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetæ insipientiam

17. hii sunt fontes sine aqua et nebulæ turbinibus exagitatæ quibus caligo tenebrarum reservatur

18. superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

19. libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est hujus et servus est

20. si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus

21. melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato

22. contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina