1. Judas Jesu Christi servus frater autem Jacobi his qui in Deo Patre dilectis et Jesu Christo conservatis vocatis

2. misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur

3. carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei

4. subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes

5. commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

6. angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit

7. sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes

8. similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt majestates autem blasphemant

9. cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus

10. hii autem quæcumque quidem ignorant blasphemant quæcumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur

11. væ illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt

12. hii sunt in epulis suis maculæ convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quæ a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosæ bis mortuæ eradicatæ

13. fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in æternum servata est

14. prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

15. facere judicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quæ locuti sunt contra eum peccatores impii

16. hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quæstus causa

17. vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi

18. quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

19. hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

20. vos autem carissimi superædificantes vosmet ipsos sanctissimæ vestræ fidei in Spiritu Sancto orantes

21. ipsos vos in dilectione Dei servate

22. et hos quidem arguite judicatos

23. illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quæ carnalis est maculatam tunicam

24. ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ inmaculatos in exultatione

25. soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen





“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina