1. visio Isajæ filii Amos quam vidit super Judam et Hierusalem in diebus Oziæ Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda

2. audite cæli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

3. cognovit bos possessorem suum et asinus præsepe domini sui Israël non cognovit populus meus non intellexit

4. væ genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israël abalienati sunt retrorsum

5. super quo percutiam vos ultra addentes prævaricationem omne caput languidum et omne cor mærens

6. a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

7. terra vestra deserta civitates vestræ succensæ igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili

8. et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quæ vastatur

9. nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

10. audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorræ

11. quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pingujum et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui

12. cum veneritis ante conspectum meum quis quæsivit hæc de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis

13. ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt cœtus vestri

14. kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens

15. et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestræ sanguine plenæ sunt

16. lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

17. discite benefacere quærite judicium subvenite oppresso judicate pupillo defendite viduam

18. et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

19. si volueritis et audieritis bona terræ comedetis

20. quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

21. quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii justitia habitavit in ea nunc autem homicidæ

22. argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua

23. principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non judicant et causa viduæ non ingreditur ad eos

24. propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israël heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis

25. et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum

26. et restituam judices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post hæc vocaberis civitas justi urbs fidelis

27. Sion in judicio redimetur et reducent eam in justitia

28. et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

29. confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis

30. cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua

31. et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat





“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina