Prophetia Ezechielis, 15

Vulgata Latina

1 et factus est sermo Domini ad me dicens

2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum

3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas

4 ecce igni datum est in escam utramque partem ejus consumpsit ignis et medietas ejus redacta est in favillam numquid utile erit ad opus

5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis

6 propterea hæc dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem

7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos

8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod prævaricatores extiterint dicit Dominus Deus







Rozdziały: