Liber Psalmorum, 74

Vulgata Clementina

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.

10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob:

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.







Capítulos: