Encontrados 26866 resultados para: ìn

  • Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro, (Apocalypsis Ioannis 19, 1)

  • quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius!”. (Apocalypsis Ioannis 19, 2)

  • Et iterum dixerunt: “Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum!”. (Apocalypsis Ioannis 19, 3)

  • Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”. (Apocalypsis Ioannis 19, 4)

  • Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 19, 6)

  • Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)

  • Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19, 11)

  • Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; (Apocalypsis Ioannis 19, 12)

  • et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)

  • Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)

  • Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)

  • Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 16)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina