Encontrados 26866 resultados para: ìn

  • Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius. (Apocalypsis Ioannis 21, 15)

  • Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)

  • Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21, 17)

  • quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus. (Apocalypsis Ioannis 21, 20)

  • Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)

  • Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)

  • Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)

  • Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam; (Apocalypsis Ioannis 21, 24)

  • et afferent gloriam et divitias gentium in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 26)

  • Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)

  • In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)

  • Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi (Apocalypsis Ioannis 22, 3)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina