Encontrados 30 resultados para: Aram

  • Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. (Liber I Paralipomenon 1, 17)

  • Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb. (Liber I Paralipomenon 2, 9)

  • Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae, (Liber I Paralipomenon 2, 10)

  • Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 23)

  • Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram. (Liber I Paralipomenon 7, 34)

  • et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. (Liber Thobis 1, 7)

  • Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum). (Liber Psalmorum 60, 2)

  • Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare; (Liber I Maccabaeorum 1, 59)

  • Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis. (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram. (Liber I Maccabaeorum 2, 24)

  • Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit; (Liber I Maccabaeorum 2, 25)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina