1. Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ". Miktam. David. Ad docendum.

2. Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum).

3. Deus, reppulisti nos, destruxisti nos. Iratus es. Convertere ad nos!

4. Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est.

5. Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis.

6. Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus.

7. Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos.

8. Deus locutus est in sancto suo: “Laetabor et partibor Sichimam et convallem Succoth metibor.

9. Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum,

10. Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”.

11. Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?

12. Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

13. In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.





“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina