Encontrados 72 resultados para: Auribus

  • Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)

  • Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris”. (Liber Ieremiae 26, 11)

  • Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec”. (Liber Ieremiae 26, 15)

  • Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi: (Liber Ieremiae 28, 7)

  • Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae. (Liber Ieremiae 29, 29)

  • Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. (Liber Ieremiae 36, 13)

  • Et dixerunt ad eum: “Sede et lege haec in auribus nostris”; et legit Baruch in auribus eorum. (Liber Ieremiae 36, 15)

  • Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua”. (Prophetia Ezechielis 9, 1)

  • et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 12)

  • Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 40, 4)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina