Encontrados 72 resultados para: Auribus

  • Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)

  • Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)

  • Coepit autem dicere ad illos: “Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris”. (Evangelium secundum Lucam 4, 21)

  • “Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 44)

  • Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)

  • Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 22)

  • Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse”. (Actus Apostolorum 17, 20)

  • Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”. (Actus Apostolorum 28, 27)

  • Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina