Encontrados 404 resultados para: Conspectu

  • In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”. (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)

  • Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)

  • ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, (Actus Apostolorum 3, 20)

  • Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; (Actus Apostolorum 4, 19)

  • Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; (Actus Apostolorum 5, 41)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • At ille intuens eum et timore correptus dixit: “Quid est, domine?”. Dixit autem illi: “Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)

  • et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 31)

  • Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”. (Actus Apostolorum 10, 33)

  • Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina