Encontrados 404 resultados para: Conspectu

  • Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi. (Prophetia Danielis 4, 3)

  • Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi; (Prophetia Danielis 4, 4)

  • donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: (Prophetia Danielis 4, 5)

  • Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. (Prophetia Danielis 5, 15)

  • Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; (Prophetia Danielis 7, 13)

  • Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri; (Prophetia Danielis 8, 15)

  • Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei, (Prophetia Danielis 9, 20)

  • Et ait ad me: “Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”. (Prophetia Danielis 13, 23)

  • Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)

  • Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. (Prophetia Osee 6, 2)

  • Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”. (Prophetia Ionae 2, 5)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina