Encontrados 133 resultados para: Cordis

  • Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)

  • Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)

  • Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)

  • Iesus autem ait eis: “Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. (Evangelium secundum Marcum 10, 5)

  • Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)

  • Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; (Evangelium secundum Lucam 1, 51)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)

  • cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, (Actus Apostolorum 2, 46)

  • Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; (Actus Apostolorum 8, 22)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina