Encontrados 600 resultados para: Deum

  • Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. (Actus Apostolorum 18, 7)

  • dicentes: “Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum”. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. (Actus Apostolorum 20, 21)

  • At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; (Actus Apostolorum 21, 20)

  • Intendens autem concilium Paulus ait: “Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem”. (Actus Apostolorum 23, 1)

  • spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Et Paulus: “Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!”. (Actus Apostolorum 26, 29)

  • at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. (Actus Apostolorum 28, 6)

  • quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. (Epistula ad Romanos 1, 21)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina