Encontrados 600 resultados para: Deum

  • Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)

  • Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)

  • Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)

  • Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum. (Epistula III Ioannis 1, 11)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina