Encontrados 585 resultados para: Domus Amri et Jezabel descensus

  • Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. (Prophetia Michaeae 1, 14)

  • Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)

  • Et dixi: “Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium?”. (Prophetia Michaeae 3, 1)

  • Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, (Prophetia Michaeae 3, 9)

  • Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi. (Prophetia Michaeae 4, 1)

  • Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis”. (Prophetia Michaeae 6, 16)

  • Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum”. (Prophetia Sophoniae 1, 13)

  • Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domus Domini aedificandae””. (Prophetia Aggaei 1, 2)

  • “Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Prophetia Aggaei 1, 4)

  • Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. (Prophetia Aggaei 1, 9)

  • Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum”. (Prophetia Aggaei 2, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina