Encontrados 122 resultados para: Fuerunt
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)
Et ait rex Sibae: “Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal”. Dixitque Siba: “Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex”. (Liber II Samuelis 16, 4)
Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. (Liber I Regum 5, 12)
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. (Liber I Regum 8, 8)
sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum: (Liber I Regum 14, 9)
Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (Liber I Regum 14, 24)
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; (Liber I Regum 16, 25)
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem. (Liber II Regum 17, 41)
In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt. (Liber II Regum 18, 5)
Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. (Liber I Paralipomenon 1, 34)
Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres. (Liber I Paralipomenon 2, 16)