Znaleziono 122 Wyniki dla: Fuerunt

  • Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)

  • Et ait rex Sibae: “Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal”. Dixitque Siba: “Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex”. (Liber II Samuelis 16, 4)

  • Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. (Liber I Regum 5, 12)

  • Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. (Liber I Regum 8, 8)

  • sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum: (Liber I Regum 14, 9)

  • Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (Liber I Regum 14, 24)

  • Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; (Liber I Regum 16, 25)

  • Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)

  • Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem. (Liber II Regum 17, 41)

  • In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt. (Liber II Regum 18, 5)

  • Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. (Liber I Paralipomenon 1, 34)

  • Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres. (Liber I Paralipomenon 2, 16)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina