Encontrados 474 resultados para: Illa

  • et ait Anna: “Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. (Liber I Samuelis 1, 26)

  • Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. (Liber I Samuelis 6, 15)

  • Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa. (Liber I Samuelis 6, 16)

  • Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)

  • Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)

  • Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa”. (Liber I Samuelis 8, 18)

  • Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)

  • Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. (Liber I Samuelis 10, 9)

  • Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. (Liber I Samuelis 12, 18)

  • Et ait Saul ad Ahiam: “Applica ephod”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel. (Liber I Samuelis 14, 18)

  • Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven. (Liber I Samuelis 14, 23)

  • Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis!”. Et non manducavit universus populus panem. (Liber I Samuelis 14, 24)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina