Löydetty 474 Tulokset: Illa
et ait Anna: “Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. (Liber I Samuelis 1, 26)
Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. (Liber I Samuelis 6, 15)
Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa. (Liber I Samuelis 6, 16)
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa”. (Liber I Samuelis 8, 18)
Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)
Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. (Liber I Samuelis 10, 9)
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. (Liber I Samuelis 12, 18)
Et ait Saul ad Ahiam: “Applica ephod”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel. (Liber I Samuelis 14, 18)
Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven. (Liber I Samuelis 14, 23)
Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis!”. Et non manducavit universus populus panem. (Liber I Samuelis 14, 24)