Encontrados 805 resultados para: Loth et familiam suam Abramo
Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “Volo, mundare!”; (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui. (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. (Evangelium secundum Marcum 7, 30)
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt”. (Evangelium secundum Marcum 8, 3)
Et misit illum in domum suam dicens: “Nec in vicum introieris”. (Evangelium secundum Marcum 8, 26)
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)