Encontrados 245 resultados para: Nisi
Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? (Prophetia Amos 3, 4)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. (Prophetia Malachiae 2, 15)
Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 13)
Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
Pharisaei autem audientes dixerunt: “Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 24)
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Illi autem dicunt ei: “Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)