Encontrados 245 resultados para: Nisi

  • Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? (Liber Sapientiae 9, 17)

  • Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 25)

  • Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione; (Liber Sapientiae 17, 11)

  • Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? (Liber Ecclesiasticus 7, 30)

  • Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)

  • et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum. (Liber Ecclesiasticus 34, 6)

  • Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor? (Liber Ecclesiasticus 34, 28)

  • et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)

  • Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus. (Liber Isaiae 1, 9)

  • nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum, pacem faciat mecum. (Liber Isaiae 27, 5)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina