Encontrados 245 resultados para: Nisi

  • et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)

  • Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 10, 38)

  • Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)

  • Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis. (Liber II Maccabaeorum 12, 44)

  • iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”. (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • Non enim dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint. (Liber Proverbiorum 4, 16)

  • Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua. (Liber Ecclesiastes 3, 12)

  • Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina