Encontrados 229 resultados para: Nolite

  • et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”. (Prophetia Amos 5, 5)

  • In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. (Prophetia Michaeae 1, 10)

  • Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui; (Prophetia Michaeae 7, 5)

  • Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere. (Prophetia Aggaei 2, 5)

  • et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro. (Prophetia Zachariae 7, 10)

  • Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. (Prophetia Zachariae 8, 13)

  • et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)

  • Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)

  • Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)

  • Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)

  • Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina