Encontrados 229 resultados para: Nolite
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 19)
Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)
Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
Nolite iudicare, ut non iudice mini; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 1)
Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)
Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 9)
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 19)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 31)
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “Surgite et nolite timere”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 7)