Encontrados 95 resultados para: Proelium
Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa. (Liber II Samuelis 18, 8)
Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David. (Liber II Samuelis 21, 15)
docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. (Liber II Samuelis 22, 35)
Accinxisti me fortitudine ad proelium, incurvasti insurgentes in me subtus me. (Liber II Samuelis 22, 40)
Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium. (Liber II Samuelis 23, 9)
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)
profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)
Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? (Liber II Regum 18, 20)
Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios. (Liber I Paralipomenon 7, 4)
omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)
Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis; (Liber I Paralipomenon 10, 3)