Encontrados 2443 resultados para: Regum Israel

  • Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? (Prophetia Amos 5, 25)

  • Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! (Prophetia Amos 6, 1)

  • “Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)

  • Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)

  • Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio”. (Prophetia Amos 7, 9)

  • Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)

  • Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 11)

  • Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”. (Prophetia Amos 7, 15)

  • Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”. (Prophetia Amos 7, 16)

  • Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 17)

  • Et dixit: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Canistrum pomorum”. Et dixit Dominus ad me: “Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 8, 2)

  • “Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir? (Prophetia Amos 9, 7)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina