Encontrados 2443 resultados para: Regum Israel

  • Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)

  • Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)

  • et transmigratio prima filiorum Israel possidebit terram Chananaeorum usque ad Sareptam; et transmigratio Ierusalem, quae in Sapharad est, possidebit civitates austri. (Prophetia Abdiae 1, 20)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 1)

  • In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)

  • Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. (Prophetia Michaeae 1, 13)

  • Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. (Prophetia Michaeae 1, 14)

  • Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. (Prophetia Michaeae 1, 15)

  • Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum. (Prophetia Michaeae 2, 12)

  • Et dixi: “Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium?”. (Prophetia Michaeae 3, 1)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, (Prophetia Michaeae 3, 9)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina