Encontrados 173 resultados para: Respondens
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
At ille respondens ait: “Elias quidem venturus est et restituet omnia. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 11)
Respondens autem Iesus ait: “O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 17)
Qui respondens ait: “Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
Tunc respondens Petrus dixit ei: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
Respondens autem Iesus dixit: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?”. Dicunt ei: “Possumus”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 30)
Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 1)