Encontrados 198 resultados para: Salomon regina sabbati

  • Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)

  • Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; (Liber I Regum 1, 17)

  • Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)

  • quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”. (Liber I Regum 1, 30)

  • et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 34)

  • Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)

  • Sed et Salomon sedit super solio regni, (Liber I Regum 1, 46)

  • Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)

  • Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”. (Liber I Regum 1, 52)

  • Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”. (Liber I Regum 1, 53)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. (Liber I Regum 2, 12)

  • Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina