Encontrados 198 resultados para: Salomon regina sabbati

  • — Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. (Liber I Regum 9, 11)

  • Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei; (Liber I Regum 9, 12)

  • Haec est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et Asor et Mageddo et Gazer. (Liber I Regum 9, 15)

  • Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)

  • horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)

  • De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)

  • Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)

  • Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea. (Liber I Regum 9, 26)

  • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)

  • Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei. (Liber I Regum 10, 3)

  • Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam aedificaverat, (Liber I Regum 10, 4)

  • Dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam multa quam ea, quae dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber I Regum 10, 10)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina