Encontrados 864 resultados para: Saul et populus
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. (Liber Deuteronomii 14, 2)
Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)
cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. (Liber Deuteronomii 17, 13)
si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi sub tributo. (Liber Deuteronomii 20, 11)
et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius, (Liber Deuteronomii 26, 18)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est”. (Liber Deuteronomii 26, 19)
Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
“Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 16)
“Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 17)
“Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 18)
“Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)