Znaleziono 864 Wyniki dla: Saul et populus

  • quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. (Liber Deuteronomii 14, 2)

  • Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. (Liber Deuteronomii 17, 13)

  • si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi sub tributo. (Liber Deuteronomii 20, 11)

  • et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius, (Liber Deuteronomii 26, 18)

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est”. (Liber Deuteronomii 26, 19)

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)

  • “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 16)

  • “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 17)

  • “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 18)

  • “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina