Encontrados 179 resultados para: Sion

  • Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. (Liber Isaiae 33, 20)

  • quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. (Liber Isaiae 34, 8)

  • et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)

  • hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)

  • Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)

  • Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “Ecce Deus vester, (Liber Isaiae 40, 9)

  • Primus ad Sion: Ecce adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do. (Liber Isaiae 41, 27)

  • Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)

  • Et dixit Sion: “Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei”. (Liber Isaiae 49, 14)

  • Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)

  • Et redempti a Domino revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 51, 11)

  • Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”. (Liber Isaiae 51, 16)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina