Encontrados 51 resultados para: Stabit

  • mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)

  • et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis (Liber Exodus 40, 4)

  • Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit. (Liber Leviticus 27, 14)

  • Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai; (Liber Numeri 2, 25)

  • Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”. (Liber Numeri 27, 21)

  • Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 25)

  • Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. (Liber Deuteronomii 19, 15)

  • Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum: (Liber Deuteronomii 20, 2)

  • Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. (Liber Iosue 20, 4)

  • Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget. (Liber Iob 8, 15)

  • Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit; (Liber Iob 19, 25)

  • Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum. (Liber Iob 38, 14)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina