Encontrados 674 resultados para: Verbum Dei testimonium

  • Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)

  • Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)

  • Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)

  • in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)

  • et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; (Epistula ad Ephesios 6, 17)

  • et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)

  • verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)

  • cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)

  • Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina