1. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

2. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.

3. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;

4. opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.

5. Unusquisque enim onus suum portabit.

6. Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

7. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;

8. quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.

9. Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.

10. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12. Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;

13. neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15. Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.

16. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.

17. De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.

18. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.





“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina