Encontrados 527 resultados para: Viri

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. (Actus Apostolorum 13, 16)

  • Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, (Actus Apostolorum 13, 38)

  • et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. (Actus Apostolorum 14, 15)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)

  • Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “Viri fratres, audite me. (Actus Apostolorum 15, 13)

  • Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; (Actus Apostolorum 17, 22)

  • Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis. (Actus Apostolorum 17, 34)

  • Erant autem omnes viri fere duodecim. (Actus Apostolorum 19, 7)

  • quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: “Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis; (Actus Apostolorum 19, 25)

  • Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? (Actus Apostolorum 19, 35)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina