Encontrados 784 resultados para: abs

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)

  • Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)

  • Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)

  • Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione est. (Liber Genesis 47, 26)

  • domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50, 8)

  • quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)

  • Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. (Liber Exodus 2, 12)

  • Et ait: “Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)

  • qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem. (Liber Exodus 8, 27)

  • Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis (Liber Exodus 12, 5)

  • Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)

  • Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio. (Liber Exodus 21, 11)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina