Encontrados 784 resultados para: abs

  • Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)

  • emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae. (Liber Leviticus 26, 22)

  • Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)

  • maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. (Liber Numeri 5, 31)

  • a vino et omni quod inebriare potest abstinebunt; acetum ex vino et ex qualibet alia potione et, quidquid de uva exprimitur, non bibent; uvas recentes siccasque non comedent (Liber Numeri 6, 3)

  • canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum. (Liber Numeri 6, 15)

  • et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius; (Liber Numeri 6, 19)

  • Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. (Liber Numeri 11, 2)

  • ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae; (Liber Numeri 13, 19)

  • humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae”. Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt. (Liber Numeri 13, 20)

  • Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt, (Liber Numeri 13, 23)

  • Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core. (Liber Numeri 17, 14)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina