Encontrados 233 resultados para: aeternum

  • Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)

  • Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 37, 29)

  • et filii eorum propter illos. Usque in aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. (Liber Ecclesiasticus 44, 13)

  • Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria (Liber Ecclesiasticus 45, 8)

  • Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)

  • Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)

  • Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)

  • Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. (Liber Isaiae 14, 20)

  • Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. (Liber Isaiae 30, 8)

  • Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, (Liber Isaiae 32, 14)

  • Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)

  • Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. (Liber Isaiae 40, 8)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina