Encontrados 233 resultados para: aeternum

  • Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. (Liber Baruch 4, 23)

  • Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. (Liber Baruch 5, 1)

  • Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. (Liber Baruch 5, 4)

  • et dixit ad me: “Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, (Prophetia Ezechielis 43, 7)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • dixeruntque Nabuchodonosor regi: “Rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 3, 9)

  • Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: “Rex, in aeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)

  • Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: “Darie rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 6, 7)

  • Et Daniel regi respondens ait: “Rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 6, 22)

  • A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; (Prophetia Danielis 6, 27)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”. (Prophetia Ioel 2, 27)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina