Encontrados 46 resultados para: annum

  • a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus; (Liber Numeri 4, 43)

  • a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus, (Liber Numeri 4, 47)

  • cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt (Liber Numeri 8, 25)

  • Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus, (Liber Deuteronomii 16, 16)

  • Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. (Liber II Regum 12, 7)

  • Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)

  • Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber II Regum 25, 2)

  • ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. (Liber II Paralipomenon 8, 13)

  • Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa. (Liber II Paralipomenon 15, 19)

  • Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 24)

  • A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)

  • Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem. (Liber Nehemiae 10, 32)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina