Encontrados 46 resultados para: annum

  • Et statuimus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, (Liber Nehemiae 10, 33)

  • Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; (Liber Nehemiae 10, 35)

  • et ut afferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini, (Liber Nehemiae 10, 36)

  • Coronasti annum benignitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem. (Liber Psalmorum 65, 12)

  • Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia. (Liber I Maccabaeorum 3, 28)

  • Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur; (Liber Isaiae 29, 1)

  • Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)

  • ut praedicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, (Liber Isaiae 61, 2)

  • et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum”. (Liber Ieremiae 11, 23)

  • Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 12)

  • Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina