Encontrados 149 resultados para: aqua

  • Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. (Prophetia Zachariae 9, 11)

  • Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)

  • Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)

  • Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Marcum 1, 8)

  • Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; (Evangelium secundum Marcum 1, 10)

  • respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; (Evangelium secundum Lucam 3, 16)

  • Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)

  • Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)

  • et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)

  • Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua”. Et impleverunt eas usque ad summum. (Evangelium secundum Ioannem 2, 7)

  • Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina