Encontrados 149 resultados para: aquae

  • Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”. (Liber Genesis 1, 20)

  • Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; (Liber Genesis 1, 21)

  • Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)

  • Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7, 19)

  • Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus. (Liber Genesis 7, 24)

  • Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8, 1)

  • Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)

  • At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8, 7)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina