Encontrados 112 resultados para: arcus et exercitum

  • Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)

  • Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)

  • Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius”. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)

  • et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis, (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)

  • Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)

  • et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)

  • Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)

  • Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina