Encontrados 112 resultados para: arcus et exercitum

  • Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio!”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidetis eam in domo Domini!”. (Liber II Paralipomenon 23, 14)

  • Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. (Liber II Paralipomenon 24, 24)

  • Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam. (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)

  • Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)

  • Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)

  • Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)

  • Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)

  • Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)

  • Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)

  • Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. (Liber Psalmorum 78, 57)

  • Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 2, 44)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina